- PONTONES
- I.PONTONESapud Caesarem, l. 3. Bell. Civ. v. 29. genus Gallicarum navium, quae cum onerariis eaedem, vide Goveanum, Var. Lection. c. 36. Meminit earum Isidorus quoque, l. 19. c. 1. cui Pontonia dicuntur, navigia fluminalia tarda ac gravia, quae non nisi remigiô progredi possint, etc. Praesertim autem earum usus fuit, in traiciendis fluminibus. Paulus in l. 38. ff. de servit, rust. praed. Di versum, si pontonibus traiciatur; Et infra. Quia via consummari solet, vel usque ad civitatem, velusque ad viam publicam, vel usque ad flumen, in quo pontonibus traiciatur, Spiegelius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Cuiusmodi navigia hodie Bacs Gallis appellantur, quae pontis vicem praebent, etc. Sed aliud vox sonat apud Baudovin. in Vita S Radegundis, c. 10. ubi de miraculoso vini angmento sic dicitur: Ubi vinum novum advenit, quod cellarium implevit, se tonella satisfecisse credidit; ante pontones et tonnae defecerunt, quam haec,d quae beatae in omnibus fecit voluntatem. Hîc enim Ponto dolii species est, forte ex Gall. Boncon. Car du Fresne Glossar. et macri Fratres Hierolex.II.PONTONESlocus Galliae. a pontonibus nomen habens. proximus apuis Tarbellicis, ad fluv. Aturrum, vulgô Ponton. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.